monumenta.ch > Hieronymus > 40
    >>> XLI

CAPUT XL SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Post verba haec, peccavit princeps vinariorum regis Aegypti. Ubi nos posuimus, principem vinariorum, in Hebraeo scriptum habet MASEC, illud verbum quod in nomine servi Abraham dudum legimus, quem nos possumus more vulgi vocare pincernam. Nec vile putetur officium, cum apud reges barbaros usque hodie maximae dignitatis sit, regi poculum porrexisse: Poetae quoque de Catamitho et Iove scriptitent, quod amasium suum huic officio manciparit.
2 Et ecce vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos. Tria flagella, et tres ramos, sive propagines, Hebraeus sermo significat, quae ab illis vocantur SARIGIM.
3 Et videbar mihi tria canistra chondritorum portare in capite meo. Pro tribus canistris chondritorum, tres cophinos farinae in Hebraeo habet.